locutus est autem Saul ad Ionathan filium suum et ad omnes
servos suos ut occiderent David porro Ionathan filius Saul
diligebat David valde
et indicavit Ionathan David dicens quaerit Saul pater meus
occidere te quapropter observa te quaeso mane et manebis clam
et absconderis
ego autem egrediens stabo iuxta patrem meum in agro
ubicumque fueris et ego loquar de te ad patrem meum et
quodcumque videro nuntiabo tibi
locutus est ergo Ionathan de David bona ad Saul patrem suum
dixitque ad eum ne pecces rex in servum tuum David quia non
peccavit tibi et opera eius bona sunt tibi valde
et posuit animam suam in manu sua et percussit Philistheum
et fecit Dominus salutem magnam universo Israhel vidisti et
laetatus es quare ergo peccas in sanguine innoxio interficiens
David qui est absque culpa
quod cum audisset Saul placatus voce Ionathae iuravit vivit
Dominus quia non occidetur
vocavit itaque Ionathan David et indicavit ei omnia verba
haec et introduxit Ionathan David ad Saul et fuit ante eum
sicut fuerat heri et nudius tertius
motum est autem rursus bellum et egressus David pugnavit
adversus Philisthim percussitque eos plaga magna et fugerunt a
facie eius
et factus est spiritus Domini malus in Saul sedebat autem
in domo sua et tenebat lanceam porro David psallebat in manu
sua
nisusque est Saul configere lancea David in pariete et
declinavit David a facie Saul lancea autem casso vulnere
perlata est in parietem et David fugit et salvatus est nocte
illa
misit ergo Saul satellites suos in domum David ut
custodirent eum et interficeretur mane quod cum adnuntiasset
David Michol uxor sua dicens nisi salvaveris te nocte hac cras
morieris
deposuit eum per fenestram porro ille abiit et aufugit
atque salvatus est
tulit autem Michol statuam et posuit eam super lectum et
pellem pilosam caprarum posuit ad caput eius et operuit eam
vestimentis
misit autem Saul apparitores qui raperent David et
responsum est quod aegrotaret
rursumque misit Saul nuntios ut viderent David dicens
adferte eum ad me in lecto ut occidatur
cumque venissent nuntii inventum est simulacrum super
lectum et pellis caprarum ad caput eius
dixitque Saul ad Michol quare sic inlusisti mihi et
dimisisti inimicum meum ut fugeret et respondit Michol ad Saul
quia ipse locutus est mihi dimitte me alioquin interficiam te
David autem fugiens salvatus est et venit ad Samuhel in
Ramatha et nuntiavit ei omnia quae fecerat sibi Saul et
abierunt ipse et Samuhel et morati sunt in Nahioth
nuntiatum est autem Sauli a dicentibus ecce David in
Nahioth in Rama
misit ergo Saul lictores ut raperent David qui cum
vidissent cuneum prophetarum vaticinantium et Samuhel stantem
super eos factus est etiam in illis spiritus Domini et
prophetare coeperunt etiam ipsi
quod cum nuntiatum esset Sauli misit alios nuntios
prophetaverunt autem et illi et rursum Saul misit tertios
nuntios qui et ipsi prophetaverunt
abiit autem etiam ipse in Ramatha et venit usque ad
cisternam magnam quae est in Soccho et interrogavit et dixit in
quo loco sunt Samuhel et David dictumque est ei ecce in Nahioth
sunt in Rama
et abiit in Nahioth in Rama et factus est etiam super eum
spiritus Dei et ambulabat ingrediens et prophetabat usque dum
veniret in Nahioth in Rama
et expoliavit se etiam ipse vestimentis suis et
prophetavit cum ceteris coram Samuhel et cecidit nudus tota die
illa et nocte unde et exivit proverbium num et Saul inter
prophetas